라틴어 문장 검색

De mendacio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 64:1)
Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 65:2)
Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 66:2)
Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 70:2)
Verecunda enim justitia est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:7)
Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 6:1)
Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:4)
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 10:1)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
Infidis attritis stratisque, exsules populos (licet mobilitate suppares ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:2)
Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, flatu leni ventorum, ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis, malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum, ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset offensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:2)
Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 4:2)
Et post haec praetermeantes moenia ipsa, naves nostras verecunda quiete spectabant immobiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:1)
Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:1)
Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION