라틴어 문장 검색

Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:6)
Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:2)
in aliis conveniendis visus ad veritatem nobis ipsis maiorem vergit. I. I. Rousseau querebatur se Deum personaliter videre non posse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:7)
Omnes Veteris Testamenti tramites in Christum vergunt, fit Ille « sic » definitum erga omnes repromissiones, fundamentum nostri « Amen » finalis erga Deum (cfr 2 Cor 1,20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:5)
Et, eodem tempore, eo quod amor noster lumen secum fert, id nos adiuvat ad videndum amoris iter vergens ad plenitudinem summae deditionis Filii Dei pro nobis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:6)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:15)
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae - neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:1)
eripe te morae ne semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 292)
sic animis natum inventumque poema iuvandis, si paulum summo decessit, vergit ad imum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:16)
et de pluribus singulariter, haud secus ac patriis acer Romanus in . Specie diversa sed genere eadem et haec sunt, neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 174:3)
Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장5)
in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:8)
ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION