라틴어 문장 검색

Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:6)
Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 18:1)
Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 18:6)
Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:1)
Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:7)
Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:4)
Neque quidquam dandum, a quo humor evocari possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:5)
Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum humorem continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 4:10)
Si levis iis humor inest, vino eluenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:5)
aut oleae, vel lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque humore eodem modo cum melle utendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:2)
At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id quoque interdum fit, considerari debet, purum ne id sit, quod provolutum est, an humore mucoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 33:1)
ne quis humor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana rodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:8)
Ergo quoties ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus humor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto, vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION