라틴어 문장 검색

Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:2)
Deinceps talis altera est vernacula retinendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:1)
Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 1:1)
igitur audito fine Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes animos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장8)
ego de urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 3:2)
itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:1)
ideoque et iuris civilis scientiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:2)
incuriosos milites - vernacula utebantur urbanitate - quidam spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장6)
orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodi[i]t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:1)
Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:3)
item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:2)
nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:2)
nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 4:1)
et cum dico 'omnis grammaticus', tunc distributio magis coartatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:20)
Grammaticas multas tam Graecas, quam Latinas, ad unguem decies resectum, ediscere jussus eram.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.33)

SEARCH

MENU NAVIGATION