라틴어 문장 검색

Et ideo saepe astronomus dicit verum et tamen non evenit, quod dicit, quia dictum suum fuit quoad dispositionem caelestium verissimum, sed haec dispositio a mutabilitate inferiorum exlusa est.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:8)
Verum homines quidam praepostero ordine ante sibi ab hominibus opem arcessunt:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:5)
Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:29)
Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:7)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:7)
ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:10)
Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:1)
Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:2)
verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:8)
verum etiam introgressa est mare, et ad insulas usque processit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:5)
Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti, praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere, Osdroenae extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum aggressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 2:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)
Verum has quoque regiones pari sorte Pompeius domitis et Hierosolymis captis, in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:2)
Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION