라틴어 문장 검색

sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:4)
Attamen aqua dissipata habetur non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque magnam eiusdem copiam habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:5)
Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:2)
Non modo per Dei potentiam sumus, verum etiam coram Eo et cum Eo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 93:7)
Eius ciues apud Iugurtham immunes, leui imperio et ob ea fidelissimi habebantur, muniti aduersum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장5)
Porro nec tanti praesidii conpensationem cogitantes non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:3)
verum si posthac me pedem latum modo scies imposisse in undam, hau causast, ilico quod nunc voluisti facere quin facias mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 22)
sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:4)
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 217:13)
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia confirment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:12)
verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 1:6)
- , ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, a quo non modo inpulsi sumus ad philosophiae scriptiones, verum etiam lacessiti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:3)
Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:1)
Inde fit ut biblicae leges varias normas homini ferant, non modo quod ad alios homines spectat, verum etiam ad alia viventia:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:4)
At politica et institutionalis structura non modo datur ut malae actiones vitentur, verum etiam ut bonae actiones iuventur, ingenium concitetur ad novas vias reperiendas, ad personalia communiaque incepta suscipienda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION