라틴어 문장 검색

Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:2)
stella cometis in caelo comparuit, similitudo radientibus longinque caude per totum mense Iunium, mane et vespere.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 172)
Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:2)
At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:2)
Nonas Februarii ad vesperum fulgur emicuit et tonitruum auditum est, et gentiles Christianis, ut consueverant, nocuerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:2)
eodem die ad vesperum tonitruum auditum est magnum, et fulgur nimium visum est, et inundatio aquarum ipsa hieme humanum genus affligebat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:3)
Linquit aues que sumit auis de uespere nomen Nec timet oppositi castra iuuare chori.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:3)
"mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:13)
"Vesperi quoque cum somno concedere,?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:14)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)
"Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:8)
deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:8)
Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 5:1)
nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 5:1)
Nam cum genus quoddam sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter faceret ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION