라틴어 문장 검색

sicuti est vestibulum in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:3)
Putant enim vestibulum esse partem domus priorem, quam atrium vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:4)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:1)
Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:1)
Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:2)
Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 23:1)
aut quem nostrae Fortuna coegit Auxilium sperare casae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:34)
praedam civilibus armis Scit non esse casas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:37)
Gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor Divitias servasse casae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:58)
volitantque a culmine raptae Detecto Garamante casae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:30)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Sic priscis servatur honos te praeside templis, Et casa tam culto sub Iove numen habet;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX2)
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus, Hic ubi Roma suas aurea vexat opes, Inspexit molles pueros oculisque comedit, Non hos, quos primae prostituere casae, Sed quos arcanae servant tabulata catastae Et quos non populus nec mea turba videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX1)
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni Et poteram Scythicas hospes amare casas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION