라틴어 문장 검색

nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2732)
quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2737)
mortiferumque adverso in limine bellum mire cum omnia in vestibulo, bellum vero in limine ipso posuit, quoniam nulla maior est mortis causa quam bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2791)
in medio aut vestibulo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2821)
vestibulo sedeat Megaeram significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5751)
sicut 'custodia' dicitur quae custodit, ut cernis custodia qualis vestibulo sedeat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1843)
aqvas dulces et frondea semper t. p. propter hoc ait supra "et tenuis fugiens per gramina rivus palmaque vestibulum a. i. o. inumbret".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 613)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 200:2)
sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:2)
cum subito ille in contionem escendit quam Appius ei dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:3)
discessimus in vestibulum Tetti Damionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 5:3)
Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:6)
rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION