라틴어 문장 검색

et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장12)
Chattis victoribus fortuna in sapientiam cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 2:2)
mox ubi ad aquam raptum issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 3:1)
Vitellius victor clementiae gloriam tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장8)
ita victores latus hostium invecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장7)
sed expeditis et tantum ad proelium egressis munimentum fuere arma et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장3)
tum victi victoresque in lacrimas effusi, sortem civilium armorum misera laetitia detestantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장9)
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
sparsae per Italiam et victoribus permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장2)
apud victores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum invidiam Vitellio auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장2)
acriore hodie disciplina victi quam victores agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장10)
per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장5)
quorum aspectu haesere victores, incertis ducibus quid iuberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장3)
circumstiterant victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장11)
sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION