라틴어 문장 검색

dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
aut vidua, id est a viro divisa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:4)
Erat autem Antigonus uno orbatus oculo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:5)
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)
8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum, dum voluerit vivere sine marito, ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui de quo tenuerit, si de alio tenuerit.
(Magna Carta 10:1)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo, Et resonet tota planctus in Aemilia:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV3)
hanc enim sicut Saturnum orbandi potestatem habere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1392)
qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2894)
meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus nihil est aliud quod possit vel virtus tua, vel fortuna praestare - nam his rebus victoria contingit - nisi ut occiso Turno et vindices filium et patrem consoleris orbatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
miserum carmen triste, flebile, quale canunt stipulae, et quod congruit ad imitationem matris orbatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 271)
hoc cum nympha rescisset, luminibus eum orbavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 207)

SEARCH

MENU NAVIGATION