라틴어 문장 검색

Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)
Natura, inquit, "omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τα` πρῶτα κατα` φύσιν appellata sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:1)
Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est - circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 9:1)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 6:1)
Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 9:1)
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)
Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et inani territantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 21:1)
Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 5:1)
Neque tamen proculdubio haec contumacia ex indigentia mera illius populi manavit, sed etiam ex inveterato studio partium quod illis regionibus penitus insederat, ubi memoria Richardi Tertii adhuc in tanto vigore erat ut tanquam faeces quaedam acres in animis hominum, veluti in fundo vasis, subsiderent, quae, si vas paululum agitaretur, in sursum ascendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:4)
Primus casus in hoc genere memorabilis fuit ille Guilielmi Capelli equitis aurati, aldermani civitatis Londinensis, qui vigore diversarum legum poenalium mulctatus est ad summam bis mille et septingentarum librarum, et pro mille sexingentis libris cum regi transegit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:5)
Ista autem dubitatio per longum tempus duravit respectu duarum reginarum quae successerunt, Mariae et Elizabethae, quarum legitimationes erant inter se incompatibiles, etsi successio ipsarum vigore actus parlamenti stabilita fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:3)
certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
Inveniuntur autem subjecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo vigore, vel per absentiam impedimenti vel per praedominantiam virtutis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:7)
aut vigoris et debilitatis virtutum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:3)
cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis vividum colorem, verum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad vigorem radiationis, multis partibus excedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION