라틴어 문장 검색

Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
sic turba per urbem Praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus Spes foret adflictis, patrios excedere muros, Inconsulta ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:55)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
cunctos solita de parte ruentes Defendisse suas violento turbine terras;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:12)
Cum primum redeunte die violentior aer Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu, Praetereunt frustra tentati litora Lissi, Nymphaeumque tenent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:80)
Exstruitur, quod non aries impellere saevus, Quod non ulla queat violenti machina belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:13)
et ut victus violento navita Coro Dat regimen ventis, ignavumque arte relicta Puppis onus trahitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:30)
Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat, Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum Si data mens homini est?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:58)
nec per opacas Bella geret tenebras incerto debilis arcu, Nec franget nando violenti vorticis amnem, Nec tota in pugna perfusus sanguine membra Exiget aestivum calido sub pulvere solem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:26)
Immanis, violentus, atrox, nullaque ferarum Mitior in caedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:39)
Nam litore sicco, Quam pelago, Syrtis violentius accipit Austrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:22)
Et non imbriferam contorto pulvere nubem In flexum violentus agit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:27)
Tum quoque Romanum solito violentius agmen Adgreditur, nullusque potest consistere miles, Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:33)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)
Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes, Exundante procul violentum erumpere Nilum, Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION