라틴어 문장 검색

praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:16)
Adde quod absumunt viris pereuntque labore, adde quod alterius sub nutu degitur aetas, languent officia atque aegrotat fama vacillans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:1)
quae procul usque adeo divino a numine distent inque deum numero quae sint indigna videri, notitiam potius praebere ut posse putentur quid sit vitali motu sensuque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:3)
haud igitur constant divino praedita sensu, quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:8)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
namque aliud putrescit et aevo debile languet, porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:5)
nam quae cumque vides vesci vitalibus auris, aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est ex ineunte aevo genus id tuta reservans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:2)
nam genus humanum, defessum vi colere aevom, ex inimicitiis languebat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:5)
multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos incutere et mortem quae possint adcelerare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:2)
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
atque animi prorsum [tum] vires totius, omne languebat corpus leti iam limine in ipso.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:8)
multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:5)
languebant pleraque morbo et moriebantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:7)
nam quod ali dederat vitalis aeëris auras volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:11)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION