라틴어 문장 검색

consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
"ille, levis quoniam percussor morte negata saevire solis scit dolorum spiculis, hic, quanto interius vitalia condita pulsat, plus dat medellae dum necem prope applicat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.21)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)
"linguam priorem detrahat radicitus, quae corpore omni sola vivit nequior;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1377)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus, te solam tanto e numero, Concordia, tristi fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri corporis est licitum, summo tenus extima tactu laesa cutis tenuem signavit sanguine rivum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1191)
"Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:1)
' 'o puer, ut sis vitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:9)
' 'ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.2)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
Illa enim utilia vitaliaque sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:2)
Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:3)
aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:6)
flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:8)
huic extirpentur radicitus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION