라틴어 문장 검색

Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:15)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:2)
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et "mecum tibi sint certamina" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:1)
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 42:6)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:11)
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis, Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum cum discederet Herculis agmen Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 28:1)
silvisque agrisque viisque corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:10)
membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:16)
Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:24)
illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:3)
Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:3)
Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus nigrique volumine fumi infecere diem (veluti cum flumina natas exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION