라틴어 문장 검색

Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 25:1)
Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:6)
Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:2)
Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores, dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:2)
Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:1)
Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 1:1)
Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 2:1)
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:1)
Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar congeritur et subinde opportunius solibustorrefacta proteritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:3)
vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est vitis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:8)
Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:2)
Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:1)
Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:3)
frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:1)
Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION