라틴어 문장 검색

etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장1)
quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:4)
ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo iuventutem, vituperetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:2)
Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:3)
nonne igitur sunt illa festiva?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:1)
est enim philosophia paucis contenta iudicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, magna habere possit auxilia e reliquorum philosophorum disciplinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:2)
qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:8)
sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:3)
Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:2)
vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:3)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant Et ut putentur sapere caelum vituperant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.9)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
Neque enim ii sumus quos vituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION