라틴어 문장 검색

Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum honore translatum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:11)
Ut corpus illius post XI annos sepulturae sit corruptionis inmune reppertum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX].1)
ergo non convenit dare primam generationem nec primam corruptionem, ergo generatio et corruptio est aeterna;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:4)
Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet in contrarium et non in puram negationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:3)
"omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:3)
quae ratio demonstrat rem generabilem post suam corruptionem iterum redire sine generatione, et etiam eandem in numero quae prius ante suam corruptionem erat, sicut oportet fieri in resurrectione hominum secundum sententiam nostrae fidei?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:9)
Cum enim Spiritum sanctum animam magis quam spiritum appellaverit, quasi ab animando, hoc est vivificando nos donis suae gratiae per incrementa virtutum, non semper ille spiritus anima fuit, id est vivificans, quia, dum nondum creaturae essent, quibus dona sua distribueret, in illas bonorum suorum distributionem non exercebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:5)
Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION