라틴어 문장 검색

et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 1:2)
Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 5:1)
De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 1:1)
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 11:1)
sed ita ut diximus, i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:3)
Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 1:1)
LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 2:1)
a personando enim id vocabulum factum esse coniectat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 2:2)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:1)
Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 1:1)
Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασισ est, ἤτοι καλη`ν ἄξεισ ἠ` αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse, quod in proloquio diiunctivo necessarium est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 9:1)
qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata' dicitur, quae neque κοινη` futura sit neque ποινή.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 13:1)
Latini veteres a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto patrem dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 5:1)
Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION