라틴어 문장 검색

eicit enim sulcum recta regione viaque vomeris atque locis avertit seminis ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:19)
si non fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:6)
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:3)
Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:2)
Tum longos iungere fines Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones Longa sub ignotis extendere rura colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:8)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Ut primum emissis patuerunt amnibus arva, Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:63)
Quo non Romanos violabis vomere manes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:81)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci, Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLII3)
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi, Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas Et quidquid pueros non sinit esse truces.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVI1)
sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2934)

SEARCH

MENU NAVIGATION