라틴어 문장 검색

At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
Ac veluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:2)
Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:3)
Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:1)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi convenire et ipse sensus indicium facit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 4:3)
Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 6:1)
Ἴδην πολυπίδακα, humidum designat subiacentem monti agrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 11:2)
Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique videri solstitiales imbres non magnopere desiderare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 15:1)
Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 16:1)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
At Trivia custos iamdudum in montibus Opes
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 2:3)
advolvunt ingentes montibus ornos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:3)
aquae mons, telorum seges, ferreus imber, ut apud Homerum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION