라틴어 문장 검색

similiter Isocratem primo artem dicendi esse negavisse, scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:3)
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant τρόπουσ, et sententiarum orationisque formis, quae vocant σχήματα:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 5:1)
in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장6)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
Quod eis qui limatius dicendi consectantur genus accidere non solet, propterea quod prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem modo possit et dicere et scribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:3)
Volo enim ut in scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:3)
Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:3)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)
postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:4)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:1)
verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:2)
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus sententiis et splendore vocis et dignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicit, omniaque sic suppetunt, ut ei nullam deesse virtutem oratoris putem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:1)
Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:7)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION