라틴어 문장 검색

cum tu desisti mortaliaque ora quierunt tectaque non longa continuere mora, surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus, qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 517)
dumque silens adstat, status est vultusque diserti, spemque decens doctae vocis amictus habet, mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, hoc superos iures more solere loqui, atque "haec est " dicas "facundia principe digna "eloquio tantum nobilitatis inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 518)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti, o Coty, progenies digna parente tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 917)
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo sola est caelesti digna reperta toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 159)
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae, si tu non esses, interitura domus, digne vir hac serie, lapso succurrere amico conveniens istis moribus esse puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 252)
quid mirum, lectis exhausto floribus horto, si duce non facta est digna corona tuo ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 433)
obruent eum tot saevis deus aequoris undis, ex illis mergi pars quota digna fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 616)
aut populi reditus positam componet ad hastam, et minui magnae non sinet urbis opes . aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, de tanto dignis consule rebus aget . aut feret Augusto solitam natoque salutem, deque parum noto consulet officio.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 510)
at nihil hic dignum poteris reperire pudore praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 86)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)
proderit auctorem vires, quas Hercule dignas novimus atque illi, quem canis ipse, pares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 137)
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1320)
Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem, nil nisi Romanum, quod tueatur, habet, salve, laeta dies, meliorque revertere semper, a populo rerum digna potente coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권43)
"tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, in faciem redii dignaque membra deo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION