라틴어 문장 검색

hoc est mistum ex eis, ac si diceret quod ab ipso Deo a quo est ipsa anima tam hoc quam illud habet, ut videlicet et individua sit ut substantia sua et dividua secundum effecta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:9)
nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:7)
Unde et in Vitis Patrum scriptum esse meminimus, quod, dum quidam frater videre vellet animam peccatoris et justi quomodo abstrahatur a corpore, et non vellet Deus contristare eum in desiderio ejus, invenit hominem peregrinum jacentem in platea aegrotum, non habentem qui ei curam adhiberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:3)
Hieronymus his asserit verbis Jerusalem in medio mundi sitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:33)
Et bene hae quasi reliquiae mundanae animae dicuntur, quae scilicet ad animalem pertinent vitam, quia haec inferioribus ipsa relinquit animabus quae per eam expleri dignum non est. Unde et eorum haeresis confutatur qui Dominum Jesum non aliam animam quam sanctum Spiritum habere profitentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:6)
Reliquias etiam mundanae animae non incongrue dicit ea, quae ad operationem ejus quam in nobis habet, pertinent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:7)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)
qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:7)
Quid enim evidentius quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:12)
Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:18)
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:29)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
Quam quidem per naturam habemus, et contra naturam vitia, cum sit vitium corruptio naturae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:48)
Cujus dona aliqua ad vitam tam sapientissimi quam simplices atque idiotae habent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION