라틴어 문장 검색

ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt permovet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:2)
Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:3)
neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)
Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:5)
tertium, sitne oratoris risum velle movere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:5)
Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:3)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:1)
in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:3)
Orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam videat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:11)
sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:2)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:4)
" In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION