라틴어 문장 검색

utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:2)
Caram te, vita, beneficio mortis habeo !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:8)
quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:8)
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:3)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:4)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:3)
tu contra beneficiis provoca.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:2)
Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:2)
Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:2)
Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:2)
Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 24:1)
Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION