라틴어 문장 검색

sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:2)
et protinus cum defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 314:1)
ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat in utraque parte, quod probari posset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:2)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 245:1)
at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 14:5)
protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:3)
quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 202:1)
occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 19:2)
non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 43:1)
sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 73:5)
in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 74:1)
utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 141:1)
nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte a Graecis dicitur, et haec omnia tribus versibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 335:1)
non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION