라틴어 문장 검색

his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 7:1)
Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inveniam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 14:1)
M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 39:1)
ceterum transportati milites in Siciliam - et erant maior pars Latini nominis sociorumque - prope magni motus causa fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 135:1)
fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 136:1)
si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 140:1)
cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 196:1)
mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 226:2)
volnerati permulti civium sociorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 226:3)
nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 271:2)
per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 274:1)
scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 276:1)
et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum ut naves longas triginta veteres reficeret quae Ostiae erant et viginti novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 354:1)
inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 367:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION