라틴어 문장 검색

Missus deinde senatus et revocatus in posterum;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 16:1)
Postero die dixit pro Mario Salvius Liberalis, vir subtilis dispositus acer disertus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 17:1)
Haec beneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 9:1)
Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:2)
laudare vero optimum principem ac per hoc posteris velut e specula lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet arrogantiae nihil.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:2)
Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
totos dat tetricae dies Minervae, dum centum studet auribus virorum hoc, quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:3)
Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 15:1)
Nam vehementer intererat vestra, qui patres estis' - et opportune complures patres audiebant - 'liberos vestros hic potissimum discere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 4:2)
qui vero posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 4:3)
Di modo in posterum hoc mihi gaudium, hanc gloriam loco servent!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 46:5)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
Postero die dixit pro Vareno Homullus callide acriter culte, contra Nigrinus presse graviter ornate.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 6:1)
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:1)
In posterum nisi adhibueritis modum ego adhibebo;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION