라틴어 문장 검색

praesenti pignore firmat quod ad hoc tempus poterat dari, id est dextrae manus coniunctione, qua firmantur amicitiae, ut cur dextrae iungere dextram non datur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6111)
qui foedera fulmine sancit confirmat, sancta esse facit, quia cum fiunt foedera, si coruscatio fuerit, confirmantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2001)
Verbum itaque illud quo coeli firmati sunt, et ideo prius est his quos constituit, creatum non est, imo creator ipse qui Deus, quo coeli firmati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:9)
sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:8)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION