라틴어 문장 검색

fortasse medicos nos esse arbitrarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 287)
tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 496)
num medicus, quaeso, es?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 228)
postidea loci si hoc eduxeris, proinde ut consuetu's antehac, celeriter lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam, ubi perpruriscamus usque ex unguiculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 551)
Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non inperitus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장62)
Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum [motus];
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장66)
item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장68)
unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt lienes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장39)
quod medicorum est promittunt medici;
(호라티우스의 두번째 편지, 148)
quod medicorum est promittunt medici ;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 140)
Consuescet numerare pecus, consuescet amantis Garrulus in dominae ludere verna sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 513)
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 1:1)
Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 9:1)
Verique simile est, et Hippocratem et Erasistratum et quicumque alii, non contenti febres et ulcera agitare, rerum quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque majores medicos extitisse.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 47:4)
ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION