라틴어 문장 검색

imperium cupientibus nihil medium inter summa aut praecipitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장13)
Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장1)
hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter quo Varum equitesque eius reciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장5)
haec in medio, pulchra dictu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장3)
ordinem agminis disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae secundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos laevum cornu complesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장2)
mox utrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur, nec ausus est satis nec providit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장6)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
accepti in medium Vitelliani, et circumdatos Primus Antonius clementer adloquitur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장3)
vicit pars quae sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus retinere morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장15)
et opprimi poterant si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, medios clausissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장9)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
id solum ut in tumultu monuit, subsignano milite media firmare:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장4)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere quicquam aut segregare causam suam possit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장5)
Media acies Vbiis Lingonibusque data;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION