라틴어 문장 검색

Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:3)
Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt, vix hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:1)
Quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 10:2)
ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:2)
Excitabat eos magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adiungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 15:1)
Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 20:1)
hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem a quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille ipse, unde cognorit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 67:3)
id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego vellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 74:2)
memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 88:2)
verum intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse maiora.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:3)
Quis vestrum aequalem, Q. Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate gratiam consecutum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:3)
- qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:2)
quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:2)
Itaque hoc iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:2)
in quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 149:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION