라틴어 문장 검색

occurri tibi quacumque fulges, nec meos lux prosequi potuit -triumphos, solis excessi vices intraque nostras substitit metas dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:22)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)
toris caruisse regnantis leve est:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:42)
alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:43)
Praestare fateor posse me tacitam fidem, si scelere careat:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:11)
caritura Hercule lux vilis ista est.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:48)
mortalis odia femina excessit tua.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:25)
spolia nunc traxi ultima Fato stupente, nunc ab inferna Styge lucem recepi, Ditis evici moras - ubique mors me fugit, ut leto inclitae sortis carerem.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:29)
saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
regno carebam, regna sed poteram dare.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:6)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)
si mori nollem, fide misero carendum, non timor vicit fidem, sed trepida pietas:
(세네카, 메데아 7:35)
spiritu citius queam carere, membris, luce.
(세네카, 메데아 9:35)
omnibus verax, sibi falsus uni concidit Mopsus caruitque Thebis.
(세네카, 메데아 10:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION