라틴어 문장 검색

Quod ad incarnationem Verbi demonstrandam sic attendunt rivum in fistula, quasi Filium in carne humana, ac si rivum in fistula cum dicamus Verbum incarnatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:7)
Sed haec quoque similitudo ad identitatem substantiae trium personarum in hoc minus sufficere videtur, quod eadem aqua non est simul fontis, et rivi, et stagni, sed per temporis, ut dictum est, successionem, sicut est eadem simul essentia Patris et Filii et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:10)
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
XIV, 26), tanto ampliorem gratiam ab ipso in hoc speramus, quantum id amplius ad ipsum pertinet quod disserere cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:2)
Cum itaque tam Filius quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens, differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur, ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, sapientia, hoc est ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:12)
solus Filius dicendus est. Spiritus vero quamvis ejusdem substantiae sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas omousios, id est unius substantiae praedicatur, minime tamen ex substantia Patris aut Filii, si proprie loquimur, esse dicendus est, quod oportet ipsum ex Patre vel Filio gigni, sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere, quodammodo etenim per amorem unusquisque a seipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, aut sibi ipsi benignus esse, sed alteri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:17)
Nonnullos autem aliud velle contingit, quod non sufficiunt adimplere, quod etiam si possunt, non ita, ut oportet, perficere sciunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:5)
secundum id quippe quod divina sapientia, ut diximus, ex divina potentia esse habet, illa Pater hujus, et haec Filius illius dicitur, et in Deo tantumdem est dicere Patrem, quantum si dicamus sapientiam ex Patre genitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:18)
Quod si Filius ex Patre sit genitus, vel ex Patre habeat, ut dictum est, esse, ideo concedatur Filius ex seipso genitus esse vel ex seipso habere esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:7)
Quod diligenter beatus attendens Augustinus in primo De Trinitate his confirmat verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:8)
Qui putat ejus potentiae Deum esse, ut seipsum genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:9)
Graeci tamen ex Patre solo, non etiam Filio Spiritum sanctum procedere profitentur, eo scilicet quod Veritas in Evangelio integre continente de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:1)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
Sed profecto cum interdicitur ne quis aliter doceat aut praedicet catholicam fidem quam in praedictis continetur conciliis, aliter dictum puto non secundum verborum diversitatem, sed secundum fidei diversitatem, ac si dicatur, aliter, hoc est contrario modo, non diverso verborum sono, quia et nos Latine dicimus quod illi Graece.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:12)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION