라틴어 문장 검색

praestat tamen ingenio alius alium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:3)
nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:2)
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:1)
quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 94:1)
tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:1)
ingenii signum in parvis praecipuum memoria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:2)
alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 101:3)
illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 102:2)
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:2)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 237:3)
haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:1)
inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:2)
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 299:2)
sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION