라틴어 문장 검색

et illud videndum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:1)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:5)
Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu ac vetustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:2)
Quo quidem tempore novus ille populus vidit tamen id, quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 37:1)
qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:4)
Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat neque post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:1)
quod quoniam, qui aurum quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 10:6)
cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:7)
Illud autem videbit hic vir civitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:8)
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:2)
senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae, cuius defetigationem fugere debemus, praesertim adiuncta satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:6)
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti Nuntiat horribilis clamans instare procellas Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:2)
aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:11)
illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION