라틴어 문장 검색

In Deo natura innascibilis, in Patre Unigeniti veritas, in omnipotente plenitudo virtutis ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:5)
Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:6)
ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:8)
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:1)
Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:2)
quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:4)
Non minus tamen aut Filium aut Spiritum sanctum omnipotentem praedicamus quam Patrem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:5)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:9)
Nomine vero Patris, ut dictum est, omnipotentia Dei, nomine Spiritus, summa ejus benignitas commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:12)
Hoc autem teste Hieronymo plus habere Pater a Filio invenitur, quod solus a seipso est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:18)
Filius vero a se non est, sed a Patre tanquam genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:19)
Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, etc. (Ephes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:4)
Si itaque potentiam tam ad naturam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, inveniemus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere, qui non solum cum caeteris duabus personis Deus omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se non ab alio existere habet, et sicut ex se habet existere, ita etiam ex se habet posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:6)
Nunc vero praesentis est operae auctoritates inducere, quibus vocabulo Patris divinam maxime astruamus potentiam exprimi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:2)
Quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), non quae ipse Filius vel Spiritus sanctus, licet eadem sit trium personarum potestas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION