라틴어 문장 검색

Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:19)
modum magnitudini facere debes, quoniam fortuna non facit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:4)
O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est!
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:8)
Aliquis etiam magnitudini modus est:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:10)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:6)
Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 13:1)
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 12:6)
Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum prouidentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 4:5)
illi esse inmensam multitudinem hominum.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 8:12)
Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:5)
ciuis non solum magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque conspiciendus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:5)
inmensa longis scelera, nil, Titan, queror, si perseveras.
(세네카, Thyestes 1118:1)
dulce in immensis posito ruinis,
(세네카, Troades 1054:1)
tum scissa vallis aperit immensos specus
(세네카, Troades 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION