라틴어 문장 검색

omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni largitore, cui propria est opulentia numquam desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 238)
"structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 286)
quae quis non videat sapientum digna cachinno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2139)
nec enim fit copula Christo digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2206)
"his ego pro meritis quae praemia digna rependam, non habeo:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2260)
sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2391)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1145)
pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo, qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.2)
hoc genus mortis decorum est, hoc probis dignum viris, membra morbis exedenda, texta venis languidis, hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.10)
quo passionem carmine digne retexens concinam?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.13)
"conscende constratum rogum, ecumbe digno lectulo;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.115)
vix parens orbis populosa Poeni, ipsa vix Roma in solio locata te, decus nostrum, superare in isto munere digna est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.14)
"amplector, o praefecte, nec me subtraho, ut pro fideli plebe solus inmoler, dignus subire cuncta, si me consulis, quaecumque vestra iusserit crudelitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.132)
"sed, credo, magni limen amplectar Iovis, qui si citetur legibus vestris reus, laqueis minacis implicatus Iuliae luat severam victus 1 et Scantiniam, te cognitore dignus ire in carcerem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.173)

SEARCH

MENU NAVIGATION