라틴어 문장 검색

Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:7)
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:2)
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:5)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:4)
alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:4)
Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt enim nimio splendore praestricti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 34:2)
nimio artius haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:4)
nec turpia velle nec nimia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 18:4)
Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:3)
Cassius tota vita aquam bibit, Tillius Cimber et nimius erat in vino et scordalus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 12:5)
Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:1)
Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:1)
Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:2)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION