라틴어 문장 검색

iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 412:1)
multi comminus congressi, multi fugientes interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:1)
postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 135:1)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:3)
palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant interfectum, animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 344:2)
et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum, idque magis vulgo fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 580:1)
viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit,duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 127:1)
haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 289:1)
nocte insequenti omnes interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 314:2)
et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 340:1)
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:2)
tum in domos missi qui principes adversae factionis interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 407:3)
deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 431:1)
Nabis, Lacedaemoniorum tyrannus, incitatus ab Aetolis, qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant, a populo Romano descivit, sed bello adversus Philopoemenen, Achaeorum praetorem, gesto ab Aetolis interfectus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION