라틴어 문장 검색

Visne, ait, mi Albine, cum his quos advenisse peroportune vides quosque iure civitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 16:2)
SI IM OCCISIT IURE CAESUS ESTO:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:4)
Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de ponte deicies?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 10:1)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)
Nam si per sacra sollemnia rivos deducere religio nulla prohibet, si salubri fluvio mersare oves fas et iura permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 8:1)
Vis tu cogitare eos quos ius tuum vocas isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque vivere aeque mori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:1)
Iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu, sed splendorem diei et noctem continuat inlustrante luna:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:1)
Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 20:1)
illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:4)
nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti vindicavit ruina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:4)
Ergo qui ferias dicunt a mendacio vindicantur patrocinio vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:1)
His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:3)
Nec solus Leo sed signa quoque universa zodiaci ad naturam solis iure referuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 18:1)
Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et varia operis sui parte servavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 16:2)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION