라틴어 문장 검색

quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 262:1)
sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:2)
excepti sermonibus de industria compositis - laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent - corpora curant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 394:1)
vobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum, sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 441:1)
nunc laeto et erecto ad caedem Ilergetum ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 471:2)
laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis specimen animi prae se ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 523:1)
laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 672:2)
laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:1)
id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)
adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 312:1)
laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 399:1)
per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 132:1)
Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 144:1)
Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur - nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant - , laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 374:1)
contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION