라틴어 문장 검색

Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:6)
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:1)
Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:2)
Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:2)
Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:7)
Verum hi qui Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque suos ad regem dirigunt Arnulfum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:4)
Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:7)
Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:6)
Unde rex misit ad eos, regnum redimere volens;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:8)
Balduinus vero propter Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se illi fidelem esse, sicut dignum erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:4)
Karolus rex obsedit castrum Sancti Vedasti, et habitatoribus excommunicatis omnibus, hi qui ipsum castrum tenebant missos dirigunt ad Balduinum et, quamvis non voluntarie, obsides regi dederunt, dato spatio ad sua exportanda.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:3)
Eodem anno Romani Leonem papam excecaverunt et linguam detruncaverunt atque in custodiam miserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 18:2)
Herona imperatrix de Constantinopoli misit legatos ad Karolum pacem confirmare inter Francos et Grecos.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 21:2)
Tunc misit filium suum Karolum ad Albiam vesano regi resistere.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 27:3)
Iulii, et Pippinus rex, filius imperatoris, migravit, et ille elefas, quem Aaron imperatori miserat, subita morte periit, et magna mortalitas boum et aliorum animalium erat in ipso anno, et hiemps valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION