라틴어 문장 검색

flevit, et matronales erubuere genae, dant veniam facto genitor coniunxque coacto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권541)
illa iugo tauros collum praebere coegit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권274)
"scisti, qua cogere posses,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권366)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)
misero venient talesque ruinae , Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:4)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
interea tectis excedere cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 61:2)
Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:13)
Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, "auxilium" Perseus "quoniam sic cogitis ipsi" dixit "ab hoste petam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:1)
"Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu, do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 39:1)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes esse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:31)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
Non sum contentus et in mea pugno vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION