라틴어 문장 검색

cecidit infelix parens, heu, nostra ferro meque perpetuo obruit extincta luctu;
(세네카, 옥타비아 5:5)
Renovare luctus parce cum fletu pios, manes parentis neve sollicita tuae, graves furoris quae sui poenas dedit.
(세네카, 옥타비아 5:7)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
ruit in miserae fata parentis patiturque moram sceleris nullam.
(세네카, 옥타비아 5:35)
sed in parentis viscera intravit suae deterior aetas:
(세네카, 옥타비아 6:12)
sic ille patriae primus Augustus parens complexus astra est colitur et templis deus.
(세네카, 옥타비아 7:39)
illum tamen Fortuna iactavit diu terra marique per graves belli vices, hostes parentis donec oppressit, sui;
(세네카, 옥타비아 7:40)
quid cui licuit regnum in caelum sperare, parens tanta Neronis?
(세네카, 옥타비아 14:22)
quam bene parentis sceptra Polybi fugerant!
(세네카, 오이디푸스 1:5)
pro misera pietas (eloqui fatum pudet», thalamos parentis Phoebus et diros toros gnato minatur impia incestos face;
(세네카, 오이디푸스 1:11)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
ita molle senium ducat et summum diem securus alto reddat in solio parens solasque Merope noverit Polybi faces, ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
(세네카, 오이디푸스 3:39)
. nec more solito positus alieno in loco, implet parentem;
(세네카, 오이디푸스 5:30)
nos liquit animus, ipse quae ritus senis artesque norat stupuit, intrepidus parens audaxque damno convocat Ditis feri exangue vulgus, ilico ut nebulae leves volitant et auras libero caelo trahunt.
(세네카, 오이디푸스 7:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION