라틴어 문장 검색

Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conuersa esse, aequos bonosque fauere--quippe mea bene facta rei publicae procedunt--, nobilitatem locum invadendi quaerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장10)
nam cum eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장17)
ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat, postremo cuncti, armati inermesque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장12)
Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장6)
Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum visu insidiantibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장9)
Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:2)
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:4)
Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 19:4)
sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:2)
Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:1)
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)
Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:1)
Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 4:12)
sine his procedere ars non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 13:6)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION