라틴어 문장 검색

non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 410:1)
ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 719:1)
dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:2)
Sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent, nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 228:1)
Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 495:1)
non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 41:1)
nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 99:2)
ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 470:2)
postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 474:2)
nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 93:3)
ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 139:2)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)
itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 243:2)
apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 457:1)
senatus querentes eos non sustinuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION